2
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.* Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: Via veritatis blasphemabitur. BEDA. Per hæreticos non solum in eis quos suæ hæresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quæ faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet. et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat. Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. Si enim Deus angelis. ID. Si Deus apostatas angelos traditos pœnis inferni, etc., usque ad in abyssi profunda sunt rapti. Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.§ Or ginali mundo. ID. Idem mundus est post diluvium qui et ante, etc., usque ad justi gloriam viræ accipient. Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:** Et civitates. Hæ civitates dupliciter in ignem sunt redactæ, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscæ speciem pœnæ. Nascuntur enim poma pulcherrima, quæ et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. In cinerem. Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in sæcula sæculorum ascendat. et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:†† Loth oppressum. BEDA. Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quæ cernens, corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam. aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.‡‡ Iniquos. Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. In diem judicii. BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore pœnas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur. 10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: 11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.§§ Ubi angeli. Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum: quod est exsecrabile adversus seipsos, quia pro illo graviter puniuntur, et territi magnitudine pœnarum, jam ab illo judicio præsumptioni desistunt: sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum: ubi angeli non boni, non sustinent, sed vindicant si quid exsecrabile contra illos dicitur. 12 Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, 13 percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,*** Mercedem injustitiæ. BEDA. Id est pœnam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis teneantur erroribus, conversationem justorum blasphemant, et eis qui sanum sapiunt, detrahere non cessant. 14 oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii: 15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: 16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam. 17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.††† Hi sunt. Non sunt imitandi pseudoapostoli, quia licet videantur utiles, nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia. 18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:‡‡‡ Superba. Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. In desideriis carnis, etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria. 19 libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. 20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.§§§ Si enim, etc., cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, etc. Si fugientes coinquinationem et animæ et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores pœnas patientur, quia mendaces sunt promissiones factæ in baptismo. 21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. 22 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.* Contigit enim illis. BEDA. In Proverbiis cum expositione positum est, etc., usque ad ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.

*2:1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.

2:2 Via veritatis blasphemabitur. BEDA. Per hæreticos non solum in eis quos suæ hæresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quæ faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet.

2:4 Si enim Deus angelis. ID. Si Deus apostatas angelos traditos pœnis inferni, etc., usque ad in abyssi profunda sunt rapti.

§2:5 Or ginali mundo. ID. Idem mundus est post diluvium qui et ante, etc., usque ad justi gloriam viræ accipient.

**2:6 Et civitates. Hæ civitates dupliciter in ignem sunt redactæ, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscæ speciem pœnæ. Nascuntur enim poma pulcherrima, quæ et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. In cinerem. Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in sæcula sæculorum ascendat.

††2:7 Loth oppressum. BEDA. Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quæ cernens, corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam.

‡‡2:9 Iniquos. Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. In diem judicii. BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore pœnas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur.

§§2:11 Ubi angeli. Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum: quod est exsecrabile adversus seipsos, quia pro illo graviter puniuntur, et territi magnitudine pœnarum, jam ab illo judicio præsumptioni desistunt: sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum: ubi angeli non boni, non sustinent, sed vindicant si quid exsecrabile contra illos dicitur.

***2:13 Mercedem injustitiæ. BEDA. Id est pœnam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis teneantur erroribus, conversationem justorum blasphemant, et eis qui sanum sapiunt, detrahere non cessant.

†††2:17 Hi sunt. Non sunt imitandi pseudoapostoli, quia licet videantur utiles, nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia.

‡‡‡2:18 Superba. Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. In desideriis carnis, etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria.

§§§2:20 Si enim, etc., cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, etc. Si fugientes coinquinationem et animæ et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores pœnas patientur, quia mendaces sunt promissiones factæ in baptismo.

*2:22 Contigit enim illis. BEDA. In Proverbiis cum expositione positum est, etc., usque ad ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.