INCIPIT LIBER
ISAIÆ PROPHETÆ
1
Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.* Incipit Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum. Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetæ efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi cœlitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiæ effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque sæculi, aquæ ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiæ, finitimum sepulturæ principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat. Incipit HIERON. in Isa. Isaias, vir nobilis et urbanæ eloquentiæ, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiæ mysteria prosequitur, ut de præteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad præsentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judæam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam. Visio Isaiæ, etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus cœlum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque sæpe pro intelligere ponitur: unde sæpe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetæ quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quæ superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, cœli, et auribus percipe, terra. HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant. ID., Ibid. Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci. Filii Amos. ID., ibid. Amos, pater Isaiæ, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt. Super Judam et Jerusalem. ID., ibid. Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum hæc prædicta esse. Visio Isaiæ, etc. HIER., ibid. Pro Juda, in quo signantur duæ tribus, etc., usque ad de qua: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. In Diebus Oziæ. ID., ibid. Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostræ historiæ appareant antiquiores quam gentiles. [Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Audite, cœli, etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenæ intelligentiæ. Dominus locutus est. ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. Filios enutrivi. ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Cognovit bos, etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl. HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est. Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum.§ Væ genti, etc. HIER., ibid. In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. Væ genti. etc. Æternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit. Iniquitate. ID. ibid. Unde: Iniquitas sedet super talentum plumbi ZACH. 5.; unde alibi: Quasi onus grave, gravatæ sunt super me Psal. 37.. Nequam. Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiæ eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura. Blasphemaverunt. Dicentes: Dæmonium habes, et Samaritanus es tu Joan. 8.; et Non habemus regem nisi Cæsarem; et Nonne hic est Filius fabri? Abalienati sunt. HIER., ibid. Qui dicebantur pars et filii Dei Joan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis: Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17., unde: Nemo mittens manum suam ad aratrum, etc. Luc 9., unde Apostolus: Ad priora se extendens, posteriorum oblitus Philip. 3.. Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens.** Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc. A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.†† Vulnus et livor. ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. Nec curata medicamine. ID., ibid. Unde: Curavimus Babylonem et non est curata, urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judæorum captivitatem expressit. Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.‡‡ Terra vestra deserta, etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc. Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur.§§ Filia Sion, etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon sæpe filia nuncupatur. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.*** Nisi Dominus. ID. Hoc ex persona Prophetæ, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est. 10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.††† Audite verbum. ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur. 11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.‡‡‡ Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse. 12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?§§§ Cum veniretis. ID. Hæc sacrificia non quæsivit Deus, quasi indigeret; sed ne dæmonibus immolarent, et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent. Quis quæsivit? Audiant hoc Ebionitæ, qui post Christi passionem putant legem esse servandam audiant hoc eorum socii, qui Isrælitico tantum generi custodiendam decernunt. 13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri.* Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14 14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens. 15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant. 16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis. 17 discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.]§ Discite benefacere. ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium, etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant. 18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.** Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi. 19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.†† Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum. 20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. 21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.‡‡ Justitia. ID. Justitia, in Hebræo sedek quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: Justus autem, quid fecit? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum, vel tabernaculum meum in ea. 22 Argentum tuum versum est in scoriam; vinum tuum mistum est aqua.§§ Argentum, etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. In scoriam. ID. Scoria, Hebraice siggim: quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quæ igne excoquuntur. Vinum tuum, etc. Alii: Caupones tui miscent vinum aqua. Symmachus: Vinum tuum mixtum est aqua. Moraliter: Vinum tuum mixtum est aqua: quia præcepta sanctæ Scripturæ, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. Vinum tuum, etc. Hæretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini. 23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.*** Socii furum. ID. Accipientes a Scribis et Pharisæis munera, quæ pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisæorum et Judæ proditoris, Socii furum, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Sequuntur retributiones. ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera. 24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.††† Fortis Isræl. ID. LXX: Væ fortes Isræl, etc., usque ad vel moribus. Heu ego. ID. Affectu pii patris eos licet inimicos plangit et percutit, quia pereunt et pœnitere nolunt. Consolabor, etc. ID. Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros. 25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.‡‡‡ Stannum tuum. ID. Falsam doctrinam Scribarum et Pharisæorum, quæ est similis veræ, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam. 26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis.§§§ Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum. 27 Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia. 28 Et conteret scelestos, et peccatores simul; et qui dereliquerunt Dominum consumentur. 29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis, 30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.* Velut quercus defluentibus. ID. Sicut a quercu ariditate concussa, etc., usque ad nec olera quidem affert, quæ infirmus manducet. 31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]

*1:1 Incipit Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum. Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetæ efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi cœlitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiæ effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque sæculi, aquæ ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiæ, finitimum sepulturæ principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat. Incipit HIERON. in Isa. Isaias, vir nobilis et urbanæ eloquentiæ, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiæ mysteria prosequitur, ut de præteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad præsentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judæam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam. Visio Isaiæ, etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus cœlum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque sæpe pro intelligere ponitur: unde sæpe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetæ quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quæ superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, cœli, et auribus percipe, terra. HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant. ID., Ibid. Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci. Filii Amos. ID., ibid. Amos, pater Isaiæ, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt. Super Judam et Jerusalem. ID., ibid. Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum hæc prædicta esse. Visio Isaiæ, etc. HIER., ibid. Pro Juda, in quo signantur duæ tribus, etc., usque ad de qua: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. In Diebus Oziæ. ID., ibid. Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostræ historiæ appareant antiquiores quam gentiles.

1:2 Audite, cœli, etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenæ intelligentiæ. Dominus locutus est. ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. Filios enutrivi. ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.

1:3 Cognovit bos, etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl. HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.

§1:4 Væ genti, etc. HIER., ibid. In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. Væ genti. etc. Æternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit. Iniquitate. ID. ibid. Unde: Iniquitas sedet super talentum plumbi ZACH. 5.; unde alibi: Quasi onus grave, gravatæ sunt super me Psal. 37.. Nequam. Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiæ eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura. Blasphemaverunt. Dicentes: Dæmonium habes, et Samaritanus es tu Joan. 8.; et Non habemus regem nisi Cæsarem; et Nonne hic est Filius fabri? Abalienati sunt. HIER., ibid. Qui dicebantur pars et filii Dei Joan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis: Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17., unde: Nemo mittens manum suam ad aratrum, etc. Luc 9., unde Apostolus: Ad priora se extendens, posteriorum oblitus Philip. 3..

**1:5 Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.

††1:6 Vulnus et livor. ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. Nec curata medicamine. ID., ibid. Unde: Curavimus Babylonem et non est curata, urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judæorum captivitatem expressit.

‡‡1:7 Terra vestra deserta, etc. ID., ibid. Hæc sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, etc.

§§1:8 Filia Sion, etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Omnes enim natura filii Dei sumus Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon sæpe filia nuncupatur.

***1:9 Nisi Dominus. ID. Hoc ex persona Prophetæ, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est.

†††1:10 Audite verbum. ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.

‡‡‡1:11 Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.

§§§1:12 Cum veniretis. ID. Hæc sacrificia non quæsivit Deus, quasi indigeret; sed ne dæmonibus immolarent, et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent. Quis quæsivit? Audiant hoc Ebionitæ, qui post Christi passionem putant legem esse servandam audiant hoc eorum socii, qui Isrælitico tantum generi custodiendam decernunt.

*1:13 Neomeniam, etc, Festum novæ lunæ, quod celebrabant in principio mensium: Neos, novum, mene, luna; unde: Buccinate Domino in neomenia tuba Psal. 80.. Iniqui sunt cœtus vestri, etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Sacrificium Deo spiritus contribulatus Psalm. 50.. Vers. 14

1:15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.

1:16 Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.

§1:17 Discite benefacere. ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium, etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.

**1:18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

††1:19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.

‡‡1:21 Justitia. ID. Justitia, in Hebræo sedek quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: Justus autem, quid fecit? quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur tabernaculum, vel tabernaculum meum in ea.

§§1:22 Argentum, etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. In scoriam. ID. Scoria, Hebraice siggim: quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quæ igne excoquuntur. Vinum tuum, etc. Alii: Caupones tui miscent vinum aqua. Symmachus: Vinum tuum mixtum est aqua. Moraliter: Vinum tuum mixtum est aqua: quia præcepta sanctæ Scripturæ, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. Vinum tuum, etc. Hæretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini.

***1:23 Socii furum. ID. Accipientes a Scribis et Pharisæis munera, quæ pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisæorum et Judæ proditoris, Socii furum, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Sequuntur retributiones. ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.

†††1:24 Fortis Isræl. ID. LXX: Væ fortes Isræl, etc., usque ad vel moribus. Heu ego. ID. Affectu pii patris eos licet inimicos plangit et percutit, quia pereunt et pœnitere nolunt. Consolabor, etc. ID. Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros.

‡‡‡1:25 Stannum tuum. ID. Falsam doctrinam Scribarum et Pharisæorum, quæ est similis veræ, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam.

§§§1:26 Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.

*1:30 Velut quercus defluentibus. ID. Sicut a quercu ariditate concussa, etc., usque ad nec olera quidem affert, quæ infirmus manducet.