*1:1 Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.
†1:2 Dixitque Dominus: Judas ascendet, etc. ID., quæst. 2. Quæritur utrum aliquis homo Judas vocabatur, an ipsam tribum de more sic appellavit, etc., usque ad tunc assumpta etiam tribus Simeon ad pugnandum.
‡1:12 Dixitque, etc. AUG., quæst. 3. Quicunque percusserit civitatem litterarum et ceperit eam, dabo ei filiam meam in uxorem. Hoc in libro Jesu memoratum est, etc., usque ad nec tamen hic frustra arbitror hoc de filia Caleb data in victoris præmium bis Scripturam memorasse.
§1:19 Nec potuit. ID., quæst. 5 in Jud. In hoc ipso fuit Dominus, etc., usque ad dum dicit Apostolus: Ne magnitudinem revelationum extollat, etc II Cor. 12..
**1:21 Jebusæum. AUG., quæst. 7 in Jud. Superius legitur eadem civitas, etc., usque ad non sine illo tenuerunt terram quam possidebant.
††1:27 Manasses. AUG., quæst. 8. Et non hæreditavit Manasses Bethsan, etc., usque ad universam pene Asiam Scythas aliquando tenuisse.
‡‡1:34 Arctavitque. AUG., quæst. 11 in Jud. Et contribulavit Amorrhæos filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere, etc. Hoc autem in libro Jesu Nave præoccupando memoratum est; hic autem recapitulando.