*4:2 Tolle summam. ORIG. Cum in tres ordines dividantur filii Levi, etc., usque ad et purioribus sensibus et liberis a sæcularibus indicamus. ID. Alia littera, etc., usque ad ut faciat opera in tabernaculo testimonii.
†4:3 In taber. ID. Tabernaculum testimonii, etc., usque ad non ab Isrælitis sed a Levitis. Invoiventque eo arcam. Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit. ORIG., hom. 4 in Num. Septem quædam species numerantur, etc., usque ad alii autem hæc operta videant, imo velata in humeris portent.
‡4:6 Et operient. Filii Aaron sacerdotes, quibus omnia nuda et aperta videre concessum est.
§4:7 Panes semper. AUG., quæst. 7 in Num. Et panes qui semper super eam erunt. Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper.
**4:11 Nec non et altare. Alia littera: et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum præceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.
††4:15 Tunc intrabunt filii Caath. ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.
‡‡4:18 Nolite perdere. ORIG. Nolite exterminare plebem Caath, etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, etc., usque ad humeri autem opera significant.
§§4:20 Alii nulla, etc. ORIG. In Ecclesiasticis quoque observationibus, etc., usque ad et in opus proferri ratio poposcerit.
***4:23 A triginta. Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Joseph tricenarius Ægypti suscepit gubernacula Gen. 11., et David regnum, quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus complevit III Reg. 2.. Et Ezechiel prophetiæ dona promeruit Ezech. 1.. Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et præmia sublimiter sperari arcæ vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensurantur. Quinquaginta, etc. ORIG. In hoc quoque libro de hostium spoliis, etc., usque ad et tradere filiis Caath portanda humeris, et manibus vehenda. Omnes qui ingrediuntur, etc. ORIG., hom. 5 in Num. Dicitur de Levitis, etc., usque ad qui omni ex parte multiplicatis et purificatis sensibus invonitur perfectus.
†††4:35 Ad annum quinquagesimum. ORIG. Quinquagesimus autem annus remissionem et indulgentiam significat, etc., usque ad si addatur unius decadæ consummatio, fiunt quingenti.