19
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:* Locutusque est Dominus. AUG., quæst. 33 in Num. Alia littera, etc., usque ad et observationes legis profanabat. RAB. Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur: per vaccam ergo infirmitas Dominicæ incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur. Mortuus est enim Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei II Cor. ult.. Vaccam rufam, rubram scilicet sanguine passionis, unde: Dilectus meus candidus et rubicundus Cant. 5.: candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per justitiam vitæ. GREG., lib. VI Moral., tom. 1. Vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis exstinguimus: quam cum hyssopo, ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et charitatis adolemus. Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: Nulla sit macula. AUG., quæst. 33. Sine vitio. Hanc enim carnem cæteræ hostiæ significabant, etc., usque ad quæ non habuit in se vitium? Nec portaverit. Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit. AUG. Alia littera. Et non est super eam superpositum jugum, etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: Tradetisque. Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, datus manibus Judaici populi. AUG. Alia littera. Et dabis eam ad Eleazarum sacerdotem, etc. Cur non ad Aaron? Forte præfiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii, passionem Domini perventuram. Qui ejectam extra castra. ID. Quia extra portam passus est Christus, ut nos a conversatione præsentis vitæ quasi a civitate educeret Heb. 13.. ID. Et ejectam eam extra castra. Sic ejectus est Dominus passurus extra civitatem Joan. 19.. ID. In locum mundum, quia non habuit causam malam: Et occident eam in conspectu ejus, sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in novo testamento Domini sacerdotes. Immolabit. ISID. Vaccam rufam cujus cinis est expiatio populi immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, et vinculis peccatorum ligatus non fuerit. In conspectu omnium. RAB. Quia Christus in conspectu omnium quasi exstinctus est: in conspectu Patris immolatus, quia quod ante oculos hominum pœna, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit. et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,§ Et tingens digitum in sanguine ejus. AUG. Alia littera. Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prænuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem. RAB. In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccæ digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus I Petr. 2.. ID. Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judæa ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata Asperget contra fores tabernaculi. Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogæ non credenti et resistenti per exempla bona et prædicationem rectam signum bene vivendi præbeat. ID. Asperget, id est, resistenti plebi per prædicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit. Septem vicibus. Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quæ per Christi sanguinem super Ecclesiæ populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Septem vicibus, etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta prædicatione passionem infidelibus nuntiare. comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.** Comburetque eam cunctis videntibus. ID. Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quæ infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Omnia arbitratur ut stercora Philip. 3., quæ flammæ traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiæ igne consumpta sunt. AUG. Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Græco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Tam pelle et carnibus ejus, etc. ID. Quod vero sequitur: pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur: id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quæ commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quæ in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat. RAB. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quæcunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quæ omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quæ ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.†† Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum. APOLLI. De morte igitur sacrorum cecinit vates: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, etc. Psal. 50., et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quæ per sanguinem Christi futura erat, proposuit: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestati mihi. RAB. Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quæ tamen inflationem amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, prædicando libenter impendat. AUG. Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra. RAB. Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur. GREG., Moral. lib. 6, cap. 17. Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quæ faciat Hyssopum ISID. Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur Exod. 12.. Coccumque bis tinctum. ID. Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Hæc tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum. RAB. In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quæ flamma sancti amoris succensa, duobus præceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici præcepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus. Sacerdos. ID. Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus, unde: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium, etc. I Petr. 2.. Alta ergo quæ per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est. ID. Potest iste sacerdos, qui vaccæ carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur: Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo. Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.‡‡ Et tunc demum lotis vestibus. ID. Potest intelligi, etc., usque ad recte, Colliget autem cineres vaccæ vir mundus, etc. AUG. Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes. Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.§§ Usque ad vesperam. ID. Ad vesperam sacerdos intrat, quia infidelis populus, qui usque ad vesperam, id est, finem mundi, extra mandata vitæ, velut extra castra positus est, pravis operibus commaculatus, aqua baptismi et pœnitentia lotus ad cognitionem in fine mundi quasi in castra revertitur. Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est.*** Colliget autem. AUG. Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicæ consuetudinis evangelicus honor claruit. GREG., lib. VI Moral., cap. 17. Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judæus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus prædicant. Effundet eos. Quia Gentilis sacramenta quæ agnovit, prædicare non cessat, sed nescientibus manifestat. RAB. Vir mundus in loco purissimo vaccæ cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina præceptorum tenetur. Unde subdit, ut sint multitudini filiorum Isræl in custodiam: Isræl enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Isræl dicitur, quæ Deum jam fide contemplatur. Extra castra. Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam. Purissimo. Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicæ incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt. Multitudini filiorum AUG., ubi supra. Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. In custodiam. Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiæ debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus. 10 Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.††† Habebunt hoc. AUG., quæst. 33. Alia littera, etc., usque ad quod significat vespera. 11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,‡‡‡ Qui tetigerit ea. AUG. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor. 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.§§§ Si die tertio, etc. ID. Si autem purificatus non fuerit die tertio, etc., usque ad adhuc, id est, etiam post mortem. 13 Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.* Polluet tabernaculum, quantum in se est, secundum illud: Spiritum nolite exstinguere I Thess. 5., cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari juberet. 14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. Vas quod, etc. RAB. Tegmen operculi vel ligatura, est censura disciplinæ, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens nullo velamine taciturnitatis operitur. 16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. AUG., quæst. 34. Si quis in agro. Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere. 17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas: 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: 19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die: expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.§ Lavabit et se, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad immunda erit usque ad vesperam. 20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. 21 Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

*19:1 Locutusque est Dominus. AUG., quæst. 33 in Num. Alia littera, etc., usque ad et observationes legis profanabat. RAB. Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur: per vaccam ergo infirmitas Dominicæ incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur. Mortuus est enim Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei II Cor. ult.. Vaccam rufam, rubram scilicet sanguine passionis, unde: Dilectus meus candidus et rubicundus Cant. 5.: candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per justitiam vitæ. GREG., lib. VI Moral., tom. 1. Vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis exstinguimus: quam cum hyssopo, ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et charitatis adolemus.

19:2 Nulla sit macula. AUG., quæst. 33. Sine vitio. Hanc enim carnem cæteræ hostiæ significabant, etc., usque ad quæ non habuit in se vitium? Nec portaverit. Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit. AUG. Alia littera. Et non est super eam superpositum jugum, etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.

19:3 Tradetisque. Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, datus manibus Judaici populi. AUG. Alia littera. Et dabis eam ad Eleazarum sacerdotem, etc. Cur non ad Aaron? Forte præfiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii, passionem Domini perventuram. Qui ejectam extra castra. ID. Quia extra portam passus est Christus, ut nos a conversatione præsentis vitæ quasi a civitate educeret Heb. 13.. ID. Et ejectam eam extra castra. Sic ejectus est Dominus passurus extra civitatem Joan. 19.. ID. In locum mundum, quia non habuit causam malam: Et occident eam in conspectu ejus, sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in novo testamento Domini sacerdotes. Immolabit. ISID. Vaccam rufam cujus cinis est expiatio populi immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, et vinculis peccatorum ligatus non fuerit. In conspectu omnium. RAB. Quia Christus in conspectu omnium quasi exstinctus est: in conspectu Patris immolatus, quia quod ante oculos hominum pœna, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit.

§19:4 Et tingens digitum in sanguine ejus. AUG. Alia littera. Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio prænuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem. RAB. In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccæ digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus I Petr. 2.. ID. Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judæa ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata Asperget contra fores tabernaculi. Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogæ non credenti et resistenti per exempla bona et prædicationem rectam signum bene vivendi præbeat. ID. Asperget, id est, resistenti plebi per prædicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit. Septem vicibus. Quia septem sunt dona Spiritus sancti, quæ per Christi sanguinem super Ecclesiæ populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Septem vicibus, etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta prædicatione passionem infidelibus nuntiare.

**19:5 Comburetque eam cunctis videntibus. ID. Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quæ infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Omnia arbitratur ut stercora Philip. 3., quæ flammæ traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiæ igne consumpta sunt. AUG. Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Græco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Tam pelle et carnibus ejus, etc. ID. Quod vero sequitur: pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur: id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quæ commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quæ in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat. RAB. Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quæcunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quæ omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quæ ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur.

††19:6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum. APOLLI. De morte igitur sacrorum cecinit vates: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, etc. Psal. 50., et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quæ per sanguinem Christi futura erat, proposuit: Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestati mihi. RAB. Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quæ tamen inflationem amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, prædicando libenter impendat. AUG. Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra. RAB. Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur. GREG., Moral. lib. 6, cap. 17. Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quæ faciat Hyssopum ISID. Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur Exod. 12.. Coccumque bis tinctum. ID. Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Hæc tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum. RAB. In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quæ flamma sancti amoris succensa, duobus præceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici præcepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus. Sacerdos. ID. Omnes qui in Christo credimus sacerdotes sumus, unde: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium, etc. I Petr. 2.. Alta ergo quæ per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est. ID. Potest iste sacerdos, qui vaccæ carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur: Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo.

‡‡19:7 Et tunc demum lotis vestibus. ID. Potest intelligi, etc., usque ad recte, Colliget autem cineres vaccæ vir mundus, etc. AUG. Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes.

§§19:8 Usque ad vesperam. ID. Ad vesperam sacerdos intrat, quia infidelis populus, qui usque ad vesperam, id est, finem mundi, extra mandata vitæ, velut extra castra positus est, pravis operibus commaculatus, aqua baptismi et pœnitentia lotus ad cognitionem in fine mundi quasi in castra revertitur.

***19:9 Colliget autem. AUG. Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicæ consuetudinis evangelicus honor claruit. GREG., lib. VI Moral., cap. 17. Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judæus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus prædicant. Effundet eos. Quia Gentilis sacramenta quæ agnovit, prædicare non cessat, sed nescientibus manifestat. RAB. Vir mundus in loco purissimo vaccæ cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina præceptorum tenetur. Unde subdit, ut sint multitudini filiorum Isræl in custodiam: Isræl enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Isræl dicitur, quæ Deum jam fide contemplatur. Extra castra. Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam. Purissimo. Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicæ incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt. Multitudini filiorum AUG., ubi supra. Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. In custodiam. Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiæ debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus.

†††19:10 Habebunt hoc. AUG., quæst. 33. Alia littera, etc., usque ad quod significat vespera.

‡‡‡19:11 Qui tetigerit ea. AUG. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.

§§§19:12 Si die tertio, etc. ID. Si autem purificatus non fuerit die tertio, etc., usque ad adhuc, id est, etiam post mortem.

*19:13 Polluet tabernaculum, quantum in se est, secundum illud: Spiritum nolite exstinguere I Thess. 5., cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari juberet.

19:15 Vas quod, etc. RAB. Tegmen operculi vel ligatura, est censura disciplinæ, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens nullo velamine taciturnitatis operitur.

19:16 AUG., quæst. 34. Si quis in agro. Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.

§19:19 Lavabit et se, etc. ID. Alia littera, etc., usque ad immunda erit usque ad vesperam.