2
[Ego flos campi, et lilium convallium.* Ego flos. Quia præsentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in præsenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium prædicationis accingaris. Et lilium convallium magis quam montium, quia claritatem meæ humanitatis, vel splendorem æternæ lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quærere, unde subdit, Sicut lilium. Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur. Sponsus Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut lilium. Laudato se, laudat sponsam, ita: Sicut lilium non potest spinis comparari, inter quas sæpe exoritur: eodem modo proxima mea super omnes filias lilium est. Sicut lilium. Tu requiem quæris et laudes lectuli: sed scito quia candidior tribulationum aculeis efficieris, et major est fructus prædicationis quam quietis. Sic amica mea. GREG. In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt: bonus non fuit, qui malos tolerare non potuit. Adversarum hæresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens, tanquam lilium, in capite sponsi sui, candore ipso decoretur. Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit. Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.§ Introduxit me. Hæc refectio quantæ dulcedinis, quantæ sit virtutis, ostenditur, cum subdit, Introduxit me. Id est, spe futuræ gloriæ adeo lætificavit, ut jam sæculi non sentiam labores. Introduxit. AMBR. Quam cito guttur meum dulcedinem gratiæ ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice per vinum gratia Spiritus sancti notatur; Cella vinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis charismatibus consecravit. Quæ fabrica, quia in charitatis maximæ fundamento ipso operante consistit, recte subditur: Ordinavit in me charitatem. Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum Marc. 12.. Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.** Fulcite. Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut præ nimio amore vel pœnis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quæ adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite, ut et præsens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Langueo. Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.†† Læva ejus. Noli aliunde capiti requiem quærere; si enim lævam ejus habueris, omnia tibi, quæ mea sunt tribuentur. Læva ejus sub capite meo. Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quæ et ad subsidium peregrinationis dat Deus: dextera amplexabitur, cum post hanc vitam cœlestia præmia accipiemus. Læva id est, præsens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, est sub capite ad consolationem data: et dextera, id est æterna vita amplexabitur, sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam adjuvant in hoc loco peregrinationis, et æternorum promissio amplius delectat. Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.‡‡ Adjuro. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiæ et cujuslibet fidelis animæ pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Per capreas. Id est, si velitis esse comparabiles capreis, vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quæ medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreæ et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illæsi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suæ supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illæsi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. Ne suscitetis. GREG. Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum pœnam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores cœlestibus intentos inquietare præsumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter præcipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias. Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.§§ Vox dilecti mei. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad cœlum animo, aliquam suavitatem futuræ beatitudinis prægusto, etiam in hoc præsenti. Saliens in montibus. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitæ conversationem imitatur. Saltum fecit de cœlo in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles. In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiæ conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit, quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit: quia hæc dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem. Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.*** Similis. Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Similis. Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur capreæ; in varietate virtutum et miraculorum hinnulo. Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativæ vitæ sublimitas est expressa, restat activæ vitæ, quæ omni Ecclesiæ communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. En ipse stat, etc. Post parietem. Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nos suæ inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda cœlestia provocet, recte subjungitur: En dilectus meus loquitur mihi, qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meæ quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Post parietem. Moraliter si feceris ædificationem tuam, Deus veniet post parietem tuum, prospiciens per fenestras, id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Ecce mors ascendit per fenestras nostras Jer. 9.; per retia. Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Per fenestras. Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per cancellos, id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas. 10 En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:††† Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi. 11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.‡‡‡ Imber abiit. Ego a mortuis resurgens, tempestate compressa tranquillitatem reddidi. Modo facilius est prædicare, cum quidam jam conversi sint, quam prius, cum nullus adhuc crediderat. 12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;§§§ Flores. Quasi: Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere prædicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro prædicatione intermisit. Tempus putationis. Jam inutilibus vanæ religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu præparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum. Vox turturis audita est. Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quæ multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quæ ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba. Vox turturis, vox apostolorum, vel quorumlibet prædicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiæ amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in cœlis, incolatus sui et patriæ sibi promissæ memores. 13 ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:* Ficus. Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quæ non sunt habiles esui, quæ etiam si concussæ fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, prædicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiæ intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur. Vineæ florentes. Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quæ Jerosolymis primo plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod lætificat cor hominis. 14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti. 15  Sponsa Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Capite nobis. Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam prædicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur capite non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic hæretici. Nam vinea nostra. Pulchre, cum supra vineas plurali numero, hic singulariter vinea, quia multæ vineæ per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per hæreses scindere. 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,§ Dilectus meus mihi. Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi. Sincero amore mihi copulatur, et ego illi. Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam præstabit et fructum rependet; et ego ei, non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia. Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Lilia. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia hæc Domini pastio, quæ in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem sæculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies. 17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.]** Revertere, similis. In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt. Revertere, similis. Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus prædicatura sum.

*2:1 Ego flos. Quia præsentis temporis statu labor magis quam requies convenit: recte sponsam otio delectatam ad laborum exercitia provocat. Quasi diceret: Tu quidem volens pulchritudinem tuam mihi commendabilem reddere, delectaris in quiete secretis florere virtutibus: sed scias quod ego alterius modi pulchritudinem requiro in præsenti, quia sum flos virtutum, a quo omnis fructus campi egreditur; quia odorem meum toti mundo innotescere cupio, quod non potest impleri, nisi intermissa quiete, qua delectaris, ad officium prædicationis accingaris. Et lilium convallium magis quam montium, quia claritatem meæ humanitatis, vel splendorem æternæ lucis, vel Deitatis magis revelo humilibus et paratis ad patiendum. Quasi: Memento quod qui de virgine nasci potui, qui Deus sum, humiliter in mundo apparui, hominibus me socium esse exhibui, humiliter usque ad mortem veni. Ideo desiste quietis securitatem quærere, unde subdit, Sicut lilium. Sicut campus floribus ornatur, ita mundus mea notitia et fide decoratur.

2:2 Sicut lilium. Laudato se, laudat sponsam, ita: Sicut lilium non potest spinis comparari, inter quas sæpe exoritur: eodem modo proxima mea super omnes filias lilium est. Sicut lilium. Tu requiem quæris et laudes lectuli: sed scito quia candidior tribulationum aculeis efficieris, et major est fructus prædicationis quam quietis. Sic amica mea. GREG. In Ecclesia nec mali sine bonis, nec boni sine malis esse possunt: bonus non fuit, qui malos tolerare non potuit. Adversarum hæresum dogmatibus ejus integritas tanquam spinis pungitur, ut contra hostes suos vigilans exerceatur, donec eminens, tanquam lilium, in capite sponsi sui, candore ipso decoretur.

2:3 Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit.

§2:4 Introduxit me. Hæc refectio quantæ dulcedinis, quantæ sit virtutis, ostenditur, cum subdit, Introduxit me. Id est, spe futuræ gloriæ adeo lætificavit, ut jam sæculi non sentiam labores. Introduxit. AMBR. Quam cito guttur meum dulcedinem gratiæ ejus attigit, ita me recreatam spiritu et ab amore terrenorum in superna translatam sentio, ac si in cellam vinariam introducta, novi sim meri odore et poculo refecta. Typice per vinum gratia Spiritus sancti notatur; Cella vinaria est Ecclesia, in cujus unitate tantum dari solet et accipi Spiritus sanctus; quam Ecclesiam de toto orbe collectam, Deus in unam sibi domum fabricavit, quam Spiritus sanctus suis charismatibus consecravit. Quæ fabrica, quia in charitatis maximæ fundamento ipso operante consistit, recte subditur: Ordinavit in me charitatem. Multorum charitas inordinata est, quod in primo est, ponunt tertium, vel quartum. Primo, Deus diligendus est; secundo, parentes; inde filii, post domestici, qui etiam, si boni sunt, malis filiis præponendi sunt. Secundum hoc in Evangelio ad cujuscunque dilectionem, proprium ponit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum Marc. 12.. Inimicos non ex tota virtute, non sicut teipsum, sed simpliciter: sufficit enim quod diligimus, et non odio habemus. Vel, ipse prior dilexit me, et diligendo, ut eum amare nossem, donavit. Vel, ordinavit, id est, ordinata charitate, mea singula membra, id est, electos omnes, sibi copulavit; eminentiora ampliori affectu complectitur. Quantum charitas mentem quam perfecte absorbuerit ab amore infirmorum sustollat ostendit, cum subditur:

**2:5 Fulcite. Jam supradictis confortata, ita in amorem Dei ardet, ut præ nimio amore vel pœnis illatis languor carnis immineat. Vel, fulcite, id est, vos alii, vel perfectiores, vel incipientes bene operando, sitis mihi recreatio, ut in bonis operibus vestris quiescam, quæ adhuc non possum quiescere contemplando vultum Dei. Ideo fulcite, ut et præsens et futurum subsidium habeatis, sicut ego in languore meo habeo. Quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit: unde subdit: Langueo.

††2:6 Læva ejus. Noli aliunde capiti requiem quærere; si enim lævam ejus habueris, omnia tibi, quæ mea sunt tribuentur. Læva ejus sub capite meo. Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quæ et ad subsidium peregrinationis dat Deus: dextera amplexabitur, cum post hanc vitam cœlestia præmia accipiemus. Læva id est, præsens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, est sub capite ad consolationem data: et dextera, id est æterna vita amplexabitur, sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam adjuvant in hoc loco peregrinationis, et æternorum promissio amplius delectat.

‡‡2:7 Adjuro. Primitiva Ecclesia ad gentes conversa, et quasi in persona eorum hucusque locuta, cum ex amore interiori corporis defectum jam patiatur; monet sponsus novellam Ecclesiam, ne peccando inquietet eam. Quam amabilis sit Deo hujus Ecclesiæ et cujuslibet fidelis animæ pausatio, ex responsione sponsi declaratur. Per capreas. Id est, si velitis esse comparabiles capreis, vel cervis in virtutum altitudine et pretiosioribus cibis, et in agnitione, quæ medela sit congrua vestris vulneribus, si vulnera habetis. Capreæ et cervi, munda animalia, venenorum inimica, ruminantia, opera spiritualium virtutum figurant, contra virulenti hostis insidias. Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter clunibus alterius capite imposito se sustentant, ordinatim incedentes, primus fert, ultimus tantum fertur, primo fatigato, ultimus succedit, canibus insequentibus per dumeta cornibus dorso impositis illæsi evadunt. Caligantibus oculis serpentem comedunt, et hausto fonte visum recuperant, et deponunt superflua. Sic sancti amore Dei renuntiant terrenis: alter alterius onera supportant, minus enim onerati peccatis allevant oneratos, condonando, pro eis orando; robur datum per Spiritum sanctum menti suæ supponunt, dum urgentur ab impiis, et sic transeunt illæsi; diabolum comedunt, id est, annihilant in se, et potato fonte, id est, Christo, visum interiorem recuperant, et pellem ponunt, id est, immunes fiunt a peccatis. Ne suscitetis. GREG. Si subditi aliquid peccant, propter quod doctores a quiete surgere cogantur, non tantum pœnam illius peccati incurrunt, sed etiam puniuntur pro inquietatione doctorum, quia qui doctores cœlestibus intentos inquietare præsumit, etiam virtutes quas habere se credebat, perdit. Ad juramentum sponsi, sponsa libenter suscipit, et audiens determinationem istam appositam, scilicet donec ipsa velit, animadvertit sibi latenter præcipi, ut ipsa sponte surgere velit, promittit ergo se surrecturam et proponit talem sponsum, pro quo velit, et tempus congruum. Postquam enim apostoli in primitiva Ecclesia gentium positi, in tantam perfectionem se et alios induxerant, ut jam contemplationi vacarent, iterum intelligit sibi impositam necessitatem discurrendi per totum mundum et construendi novas Ecclesias.

§§2:8 Vox dilecti mei. Hac est quam audivi adjurantem filias Jerusalem ne me suscitarent: gaudeo consolatoriam ejus vocem audiens, cum ejus faciem nondum video; tamen sublevato ad cœlum animo, aliquam suavitatem futuræ beatitudinis prægusto, etiam in hoc præsenti. Saliens in montibus. Salit in montibus, et quasi pedes ponit, quo signo ibi fuisse dignoscitur, quia eum per passionem et vitæ conversationem imitatur. Saltum fecit de cœlo in uterum, de utero in præsepe, de præsepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in cœlum. Ipse est qui elevatus est super omnes montes et colles, id est, sanctorum tam majorum quam minorum altitudines. Transiliens colles. In collibus non apparent signa pedum, sed umbram supervolantis susceperunt: quia etsi non ut illi majores, tamen aliquatenus imitantur et ab eo visitantur, Montes et colles sunt, qui generalem Ecclesiæ conversationem quasi floridam camporum planitiem, singulari mentis puritate transcendunt, et ab infimis recedentes vicinius superna contemplantur. In quibus salit, quia corda sublimium crebra visitatione illustrat; et non manet, sed salit et transilit: quia hæc dulcedo contemplationis brevis est et rara, propter gravedinem carnis, quia terrena inhabitatio aggravat sensum multa cogitantem.

***2:9 Similis. Quia acute videt, et in altis montium habitat, velociter saltat. Unde et rarius a nobis videtur: semper ascendit a nativitate usque ad sinum patris. Similis. Et quamvis divinitate sua ita omnes transcendat, tamen factus est homo, pro me natus est de gentili et patriarcharum semine. In assumptione carnis et humanitate comparatur capreæ; in varietate virtutum et miraculorum hinnulo. Cervus flatu narium serpentem de cavernis extrahit, et superata pernicie veneni pabulo delectatur. Quoniam istis versiculis speculativæ vitæ sublimitas est expressa, restat activæ vitæ, quæ omni Ecclesiæ communis est, perfectionem ostendere. Unde sequitur. En ipse stat, etc. Post parietem. Paries, qui ab ejus aspectu nos seducit, mortalitatis conditio est, quam peccando meruimus, qui ita conditi sumus, ut si non peccaremus, omnes electi divinum lumen indefessi cerneremus: ad quod intuendum perpauci perfectiores, cum labore, fide purificati nunc pertingunt: sed in hoc pariete misericordia Dei fenestras et cancellos unde nos prospicere fecit, quia mentibus, quanquam oppressit, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nos suæ inspirationis luce respicit. Per cujus inspirationis prospectum, quia hoc maxime Deus agit, ut nos a temporalibus ad promerenda cœlestia provocet, recte subjungitur: En dilectus meus loquitur mihi, qui supra monuit filias Jerusalem ad custodiam meæ quietis: me ad colendas vineas mittit ostendens opportunitatem. Post parietem. Moraliter si feceris ædificationem tuam, Deus veniet post parietem tuum, prospiciens per fenestras, id est, per quinque sensus sollicite contuetur; ubi enim non prospicit sponsus, mors ascendit: unde Jeremias: Ecce mors ascendit per fenestras nostras Jer. 9.; per retia. Omnia retibus diaboli plena sunt, quibus capereris, nisi quia sponsus subjecit se retibus mundi qui eminenter, et conscindens viam faceret, ut dicas: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Per fenestras. Sicut sol intrans per fenestras illuminat domum, ita Christus exemplo et admonitione apostolorum nos illuminavit. Sicut per cancellos, id est, per parva foramina parva lux intrat, sic obscura cognitio per prophetas.

†††2:10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.

‡‡‡2:11 Imber abiit. Ego a mortuis resurgens, tempestate compressa tranquillitatem reddidi. Modo facilius est prædicare, cum quidam jam conversi sint, quam prius, cum nullus adhuc crediderat.

§§§2:12 Flores. Quasi: Istos, qui jam credunt, et jam bona operantur, potes dare in exemplum aliis: istos potes proponere aliis in exemplum qui jam patiuntur falcem vitia resecantem. Pro quiete tua non debes dimittere prædicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem quodammodo pro prædicatione intermisit. Tempus putationis. Jam inutilibus vanæ religionis amputatis sarmentis, futuro fidei fructu præparantur corda hominum, jam et vitia amputantur, quia venit tempus remissionis peccatorum. Vox turturis audita est. Spiritus sanctus, quando de occultioribus loquitur sacramentis, et quæ multi non capiunt, turturis appellatione signatur. Unde et Moysi apparet et uni: quando de humilibus quæ ad omnes usque perveniunt, per columbam assumitur, unde et circa Jordanem astantibus multis non in turture apparuit, sed in columba. Vox turturis, vox apostolorum, vel quorumlibet prædicatorum, qui suo cantu abscessum hiemis et veris adventum nuntiant, qui pro cantu humilem gemitum reddunt, qui pudicitiæ amatores sunt, qui semper in jugis montium, vel in verticibus arborum morantur, et conversationem fugiunt hominum, dum in mundo corpore positi, conversationem habent in cœlis, incolatus sui et patriæ sibi promissæ memores.

*2:13 Ficus. Grossos vocat primitivas et immaturas ficus, quæ non sunt habiles esui, quæ etiam si concussæ fuerint, leni tactu cadunt: ergo sonante turture, id est, prædicantibus apostolis, Synagoga protulit grossos, id est, immaturam legalis observantiæ intelligentiam abjecit. Vel ita: Synagoga procreavit apostolos, qui dulcem cibum suis credentibus ministrarent. Et quia proferente Synagoga apostolos, totius orbis fides salusque secuta est, recte subditur. Vineæ florentes. Per floritionem initia multiplicium Ecclesiarum, de ea quæ Jerosolymis primo plantata est, de cujus flore succus expressus poculi genus conficit, saluti et voluptati accommodum, quod lætificat cor hominis.

2:14 In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.

2:15 Capite nobis. Quoniam non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam prædicationem facere, nisi etiam errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus, recte dicitur capite non vobis, sed nobis; in hoc mihi enim servitis, in hoc vos remunerabo. Vulpes in foveis abduntur, et cum apparuerint, nunquam directis itineribus currunt, sic hæretici. Nam vinea nostra. Pulchre, cum supra vineas plurali numero, hic singulariter vinea, quia multæ vineæ per fidem et charitatem unam: et ideo sunt expellendi, qui eam volunt per hæreses scindere.

§2:16 Dilectus meus mihi. Tali affatui dilecti, mox amica columbini cordis simplicitate respondet, et injuncto officio se obedituram promittit; quasi dicat, non solum hortatur, sed etiam adjuvat. Dilectus meus mihi. Sincero amore mihi copulatur, et ego illi. Vel, dilectus talem exhortationem mihi facit, et ego illi faciem et vocem ostendo. Vel, dilectus meus mihi, non alteri cuilibet, scilicet, gratiam præstabit et fructum rependet; et ego ei, non alteri cuiquam, non in alia turba hominum, sed integra obedientia et devotione conglutinabor. Cunctis his sensibus apte convenit quod sequitur: Qui pascitur inter lilia. Pascitur in nobis, quia corpus illius sumus et membra de membro; pascit nos ipse, qui caput est. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui sunt membra ejus, exemplis priorum fidelium in supernorum amore perficiuntur. Lilia. Adustis membris mederi solent: sic sancti, si forte vident corda proximorum aduri flamma vitiorum, refrigerium consolationis et exhortationis adhibent. Quia hæc Domini pastio, quæ in sanctorum ejus profectibus agitur, usque ad finem sæculi pertingit. Nam ubi ad visionem pervenerint, in quo ultra proficiunt non habebunt, recte subditur: Donec aspiret dies.

**2:17 Revertere, similis. In excelsis mentibus vestigia pone, et ab illis aliquando etiam condescendendo inferioribus appare, qui in valle sunt. Revertere, similis. Et quia ad ecclesias constituendas, et excolendas, et ad versutias vulpecularum abigendas provocas, et ut faciem meam tibi ostenderem, cum tuam faciem adhuc clare non videam, et per me non sufficiam, obsecro, illustra perfectius cor meum et corda illorum quibus prædicatura sum.