*2:1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam. Hæc sunt quæ ad bonos mores pertinent.
†2:2 Senes ut sobrii sint. CHRYS. Habet senectus vitia quædam propria, et morbos quibus juventus caret. Et ipsa quoque senectus morbus est, inest illi tamen præterea segnities quædam ac tarditas, oblivio profunda, obtusio sensuum et iracundia. Sunt enim plurima quæ in hujusmodi ætate vix fieri patiantur.
‡2:3 In habitu sancto. Ut scilicet earum incessus, motus, vultus, sermo præferant sanctitatem. Non vino multo. Solent enim esse quædam, quæ corporis frigescente luxuria, vino se pro libidine dederunt.
§2:4 Ut viros suos. Quos naturali affectu naturaliter diligunt, ament etiam pudica dilectione, ut scilicet cum pudore viris debitum potius reddant, quam exigant.
**2:5 Ut non blasphemetur. Hoc ad senes et ad omnia superiora potest referri, quasi dicat: Hortare senes, et anus, et adolescentulas, ut ita se habeant ut dixi, quod ideo facere debent ut non blasphemetur, etc.
††2:7 In omnibus, etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus præpositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt.
‡‡2:10 Ut doctrinam Salvatoris. Hoc refertur ad omnia prædicta, scilicet ad senes, et anus, et servos, quasi dicat: Hortare omnes prædictos, ut ita se habeant sicut præscriptum est, ut ita ornent in actibus suis doctrinam Salvatoris, etc. Ornent. Ornamentum doctoris est honesta vita discipuli.
§§2:11 Apparuit enim. Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel, Gratia, id est Christus qui est gratia Dei. Vel, gratia Dei et Salvatoris, etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.
***2:13 Et adventum gloriæ magni Dei, etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet præmia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. Sectatorem bonorum operum, etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei hæredes esse possimus.
†††2:15 Argue cum omni, etc. Ut non aspere accipiatur, cum pro salute fieri scitur.