1[Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. 2Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini. 3Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter. 4Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? 5qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: 6qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo: 7qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis: 8qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te: 9qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: 10qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. 11Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. 12Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.] 13[Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: 14nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. 15In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.] 16[In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: 17et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. 18Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. 19Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. 20In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. 21Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. 22Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. 23Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. 24Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: 25nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. 26In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. 27Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. 28Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.]
Notes
*48:1Et surrexit Elias. RAB. Qui duos quinquagenarios ab Ozia rege missos cœlesti igne combussit IV Reg. 1..
†48:2Qui induxit. ID. Mystice, fames trium annorum verbi Dei et fidei Trinitatis inediam figuravit, etc., usque ad ut postea veniret qui nec translatus nec subvectus, cœlum æthereum sua virtute penetraret.
‡48:13Elias quidem in turbine, etc. ID. Cum non sit discipulus super magistrum, etc., usque ad qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est ejus resurrectionis. In Eliseo completus. Qui oravit die: Fiat spiritus tuus duplex in me, et obtinuit. Unde in patientia et virtute insuperabilis fuit, qui in vita et in morte multa signa fecit.
§48:17Relicta est gens perpauca. Quia domus David, et tribus Juda, et Benjamin, non penitus abjecerunt culturam Dei, sed alii eorum fuerunt idolatræ, sicut Joram et Achaz: alii adhæserunt Deo, sicut Ezechias et Josias.
**48:19Ezechias munivit civitatem suam, etc. RAB. Quod Ezechias fontem obturat, etc., usque ad civitatem exstinctis hostibus liberatam in Paralipomenon plene ostenditur.
Et surrexit Elias. RAB. Qui duos quinquagenarios ab Ozia rege missos cœlesti igne combussit IV Reg. 1..
Qui induxit. ID. Mystice, fames trium annorum verbi Dei et fidei Trinitatis inediam figuravit, etc., usque ad ut postea veniret qui nec translatus nec subvectus, cœlum æthereum sua virtute penetraret.
Elias quidem in turbine, etc. ID. Cum non sit discipulus super magistrum, etc., usque ad qui enim firma fide tangit mortem Christi, particeps est ejus resurrectionis. In Eliseo completus. Qui oravit die: Fiat spiritus tuus duplex in me, et obtinuit. Unde in patientia et virtute insuperabilis fuit, qui in vita et in morte multa signa fecit.
Relicta est gens perpauca. Quia domus David, et tribus Juda, et Benjamin, non penitus abjecerunt culturam Dei, sed alii eorum fuerunt idolatræ, sicut Joram et Achaz: alii adhæserunt Deo, sicut Ezechias et Josias.
Ezechias munivit civitatem suam, etc. RAB. Quod Ezechias fontem obturat, etc., usque ad civitatem exstinctis hostibus liberatam in Paralipomenon plene ostenditur.