1Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi? 2Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam? 3Cœpit autem contristari nimis ipse, et Anna uxor ejus cum eo: et cœperunt ambo simul flere, eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos. 4Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat: Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ? 5omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. 6Cui dicebat Tobias: Tace, et noli turbari: sanus est filius noster: satis fidelis est vir ille, cum quo misimus eum. 7Illa autem nullo modo consolari poterat, sed quotidie exiliens circumspiciebat, et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur, ut procul videret eum, si fieri posset, venientem. 8At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. 9Cui Tobias ait: Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. 10Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se, 11dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar. 12Et apprehendentes parentes filiam suam, osculati sunt eam: et dimiserunt ire, 13monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere.

Notes


*10:8 At vero Raguel, etc. BED., ubi supra. Cum plenitudo gentium intraverit, nemo prohibere potest, quin Dominus salutem Isræl tribuat, et cæcitatem ejus, quæ ex parte contigit, respiciat. Recordata est enim divina clementia, quoniam tristitia magna et continuus dolor est Judæis credentibus pro fratribus infidelibus.

10:10 Tradidit, etc. Remittuntur in fine doctores Ecclesiæ ad Christum, cum ipsa Ecclesia, virtutum divitiis plena, ad fidem illustrandam, bonorumque operum substantia ditandam Judæorum gentem, ex qua Dei Filius sumpsit carnem.