2
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,* Deponentes igitur omnem malitiam. Quid est malitia? nisi nocendi amor? Quid dolus? nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio? nisi fallaci laude, seductio? Quid invidia? nisi odium felicitatis alienæ? Quid detractio? nisi mordacior quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam. sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem: Sicut modo geniti. BEDA. Quia sic renati estis, et filii æterni facti, tales estote per studium bonæ conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam ætatis. Rationabile. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias sæculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes Matth. 10., etc. Lac concupiscite. BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicæ incarnationis perveniatis ad contemplationem divinæ majestatis. si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Si tamen gustastis. ID. Hoc pacto purgata cordis malitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si, quanta sit divina dulcedo, sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum si hunc terrestribus desideriis sordidare non evitat. Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.§ Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis. Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.** Propter quod confirmandum, quod Dominus propter firmitatem suam jure sit lapis vocatus, etc. Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli,†† Vobis igitur credentibus est honor non credentibus, etc., quem reprobaverunt ædificantes. Ita reprobatus ab istis sicut ab illis, et ille lapis hic, id est credentibus, est factus in caput anguli, et infidelibus factus est lapis offensionis et petra scandali. et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.‡‡ Et lapis offensionis. Cum Christus sit lapis in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in præsenti non credentibus in eum et ideo cadentes sunt de vitio in vitium. Est in futuro petra scandali, quia ad illum lapidem Christum quem tanquam humilem conculcaverunt, collidentur gressus eorum, et cadent in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Offendunt verbo. Offendit verbo qui eo quod verbum audivit; offendit animo, dum quod audivit, non credit, cujus stultitiam exaggerat. Nec credunt in quo positi sunt: per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati ejus obtemperent. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.§§ Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis. BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis. 10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.*** Qui aliquando. ID. Hinc probatur quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseæ in qua agitur de vocatione Gentium. 11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,††† Charissimi. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus. 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.‡‡‡ Ex bonis operibus considerantes. ID. Plerumque contigit, ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent. 13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:§§§ Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc. 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:* Tanquam ab eo missis. Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur. Ad vindictam. BEDA. Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quæ esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiæ resistunt. 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: Laudem vero bonorum. Quia sic est. Vere pii, quidquid duces agant, laudem consequuntur: quia hoc vult Deus, qui etiam malis utitur in bonum, unde et vos utamini etiam illis in bonum, sive boni sive mali sint, facientes obmutescere imprudentium hominum ignorantium. Ut quoquo modo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini, nec ipsi inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini, quamvis sint immundi. 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. Non quasi velamen. BEDA. Non habentes libertatem vestram in velamen malitiæ, etc., usque ad unde addit: Sed sicut servi Dei. 17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.§ Fraternitatem diligite. ID. Et inter omnia, etiam illos qui conditione temporali subjecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite. 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.** Servi subjecti. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis. Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis. Id est indisciplinatis. Schola Græce, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanæ creaturæ propter Deum. 19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.†† Si propter conscientiam Dei. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur injuste, cum ei bene serviat, et sustineat, id est leves reputet tristitias, hæc est gratia, et per hoc efficitur gratus Deo, et hoc exigit gratia fidei. Patiens injuste. Si injuste patimini, gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter pœnas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et colaphizati ab ipsis dominis, id est sæpe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamim, quæ gratia erit vobis inde? Nihil, propter hoc accipietis a Deo. 20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. 21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:‡‡ In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit. 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: 23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste:§§ Tradebat autem judicanti se injuste. Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quæ perierat. 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.*** Et episcopum. Vel visitatorem, quod idem est. Episcopus enim, id est superintendens, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Et, Visitavit nos oriens ex alto.

*2:1 Deponentes igitur omnem malitiam. Quid est malitia? nisi nocendi amor? Quid dolus? nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio? nisi fallaci laude, seductio? Quid invidia? nisi odium felicitatis alienæ? Quid detractio? nisi mordacior quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam.

2:2 Sicut modo geniti. BEDA. Quia sic renati estis, et filii æterni facti, tales estote per studium bonæ conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam ætatis. Rationabile. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias sæculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes Matth. 10., etc. Lac concupiscite. BEDA. Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam Matth. 5.. Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicæ incarnationis perveniatis ad contemplationem divinæ majestatis.

2:3 Si tamen gustastis. ID. Hoc pacto purgata cordis malitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si, quanta sit divina dulcedo, sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum si hunc terrestribus desideriis sordidare non evitat.

§2:5 Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei ædificio charitate compingantur. Ædificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, ædificamini, sacerdotes estis, offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.

**2:6 Propter quod confirmandum, quod Dominus propter firmitatem suam jure sit lapis vocatus, etc.

††2:7 Vobis igitur credentibus est honor non credentibus, etc., quem reprobaverunt ædificantes. Ita reprobatus ab istis sicut ab illis, et ille lapis hic, id est credentibus, est factus in caput anguli, et infidelibus factus est lapis offensionis et petra scandali.

‡‡2:8 Et lapis offensionis. Cum Christus sit lapis in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in præsenti non credentibus in eum et ideo cadentes sunt de vitio in vitium. Est in futuro petra scandali, quia ad illum lapidem Christum quem tanquam humilem conculcaverunt, collidentur gressus eorum, et cadent in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Offendunt verbo. Offendit verbo qui eo quod verbum audivit; offendit animo, dum quod audivit, non credit, cujus stultitiam exaggerat. Nec credunt in quo positi sunt: per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati ejus obtemperent.

§§2:9 Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se Isræl salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatæ conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Isræl redemptus sanguine agni de Ægypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiæ, et hanc specialiter in uno populo impletam docet. Annuntietis. BEDA. Sicut liberati de Ægypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernæ claritatis debemus Deo rependere gratias dignas cœlestibus beneficiis.

***2:10 Qui aliquando. ID. Hinc probatur quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseæ in qua agitur de vocatione Gentium.

†††2:11 Charissimi. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.

‡‡‡2:12 Ex bonis operibus considerantes. ID. Plerumque contigit, ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent.

§§§2:13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc.

*2:14 Tanquam ab eo missis. Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur. Ad vindictam. BEDA. Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quæ esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiæ resistunt.

2:15 Laudem vero bonorum. Quia sic est. Vere pii, quidquid duces agant, laudem consequuntur: quia hoc vult Deus, qui etiam malis utitur in bonum, unde et vos utamini etiam illis in bonum, sive boni sive mali sint, facientes obmutescere imprudentium hominum ignorantium. Ut quoquo modo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini, nec ipsi inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini, quamvis sint immundi.

2:16 Non quasi velamen. BEDA. Non habentes libertatem vestram in velamen malitiæ, etc., usque ad unde addit: Sed sicut servi Dei.

§2:17 Fraternitatem diligite. ID. Et inter omnia, etiam illos qui conditione temporali subjecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite.

**2:18 Servi subjecti. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis. Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis. Id est indisciplinatis. Schola Græce, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanæ creaturæ propter Deum.

††2:19 Si propter conscientiam Dei. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur injuste, cum ei bene serviat, et sustineat, id est leves reputet tristitias, hæc est gratia, et per hoc efficitur gratus Deo, et hoc exigit gratia fidei. Patiens injuste. Si injuste patimini, gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter pœnas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et colaphizati ab ipsis dominis, id est sæpe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamim, quæ gratia erit vobis inde? Nihil, propter hoc accipietis a Deo.

‡‡2:21 In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.

§§2:23 Tradebat autem judicanti se injuste. Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quæ perierat.

***2:25 Et episcopum. Vel visitatorem, quod idem est. Episcopus enim, id est superintendens, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Et, Visitavit nos oriens ex alto.