*1:1 Argumentum Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc sæculo monstrat, et præteritæ vitæ pœnitere suadet et in novam vitam proficere, tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonæ, provinciæ Galilææ, vico Bethsaida, frater Andreæ apostoli. Advenis. Bed. Advenæ Latine, Græce proselyti, etc., usque ad habentes: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos. Dispersionis. Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Ponti. Omnes hæ provinciæ Græcorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quæ in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quæ Hiera flumine a Galatia disterminatur.
†1:2 Gratia. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene cœpistis, perfecte compleatis.
‡1:3 Regeneravit. Bed. Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis cœli et sedes Dei.
§1:4 Incorruptibilem. Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. In vobis. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, per quam hæreditatem in cœlis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur hæreditatem ejus.
**1:5 In virtute. Nullus suæ libertatis potentia custodiri valet in bonis, nisi ille perficiat a quo initium bonæ actionis habetis. Laborate de fide per fidem, venturi in salutem æternam, quæ etiamsi modo non apparet, tamen parata est revelari, si nos fuerimus parati.
††1:6 Nunc, si oportet. Si, id est quamvis oporteat. Vel, si oportet contristari, non deficiamus.
‡‡1:7 Ut probatio, etc., in laudem. Cum judex laudans vestram fidem, dicet: Et dedistis mihi manducare, etc Matth. 25.. Pretiosior auro. Bed. Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: Inveniatur, etc. In laudem. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione, id est in die judicii, quando revelabitur quam magnæ potentiæ sit Deus. Et honorem, ut dicatur vobis: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25..
§§1:9 Salutem animarum. Hæc salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus æterna mundo adveniret; unde dicitur: Multi prophelæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt Matth. 13..
***1:10 Prophetaverunt. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quæ in occulto internæ contemplationis ipsi cognoverant.
†††1:11 In quod vel, etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.
‡‡‡1:12 Vobis autem ministrabant. Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatæ, quam sic amaverunt priores sancti. Spiritu sancto. BEDA. Spiritus in prophetis, spiritus in apostolis, ita apparet, quod prophetæ et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars præcessit adventum Christi, pars sequitur.
§§§1:13 Propter quod. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit.
*1:14 Filii. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti.
†1:15 Sanctum. Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis sancti: unde: Estote et vos perfecti, etc.
‡1:17 In timore, etc. HIER. Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras. Incolatus vestri. Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. Beatus enim qui semper est pavidus, hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis.
§1:19 Sed pretioso sanguine. Ordo litteræ est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quæ offertur Deo.