*5:1 Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite.
†5:3 Et ærugo. BED. Non solum immisericordes divites visibilis genennæ ignis cruciabit, etc., usque ad et propterea gravius punietur. In testimonium. Id est ad augmentum pœnarum, id est ut hanc visibiliter intuendo, majores cruciatus sustineatis. Manducabit carnes. Id est corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas, et exterius sæviens flamma cruciabit, et interius pungens dolor suæ tenaciæ accusabit. Sicut ignis, qui consumit metalla et cæteras res, sic ærugo vestras carnes.
‡5:4 Ecce merces. BED. Magna est hominum iniquitas, qui pauperes nolunt suscipere; sed major est quando mercenariis, et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Job: Si adversum me terra mea clamat et sulci ejus deflent? si fructus ejus comedi absque pecunia?
§5:5 Epulati. ID. Nec tantum peccastis superflue congregando, etc., usque ad et cæterorum scelerum quæ fecerant Judæi.
**5:7 Patientes ID. Increpatis superbis et incredulis, etc., usque ad unde Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam Rom. 6..
††5:10 Prophetas. ID. Prophetæ, qui tam sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis.
‡‡5:11 Sufferentiam Job. Non dicit: finem Job, cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. Et finem Domini. BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis.
§§5:13 Oret. Ne murmuret, nec judicia Dei vituperet, sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat.
***5:15 Et si in peccatis. BED. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte, etc., usque ad unde recte subditur: Confitemini, etc.
†††5:17 Oratione oravit. Astruit exemplo quantum valeat justi deprecatio assidua cum Elias tantum una oratione orando tam longo tempore continuerit cœlos, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit. Et rursum. BED. Ubi Elias tempus perspexit, etc., usque ad quid ergo multi fideles multis orationibus?
‡‡‡5:19 Si quis ex vobis. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare, ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam et otiosam locutionem removit, in fine Epistolæ quid loqui debeamus, ostenderet. Oremus, et psallamus, quoties adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur: pro salute proximorum non solum temporali, sed potius æterna. Si enim magnæ mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in cœlesti patria sine fine victuram?
§§§5:20 Salvabit. Quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte. Et vere qui errantem corrigit, per hoc ampliora gaudia vitæ cœlestis sibi conquirit.